Hľadaný výraz: Mt 26,17-20; Mk 14,12-17; Lk 22,7-14, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 3
17 Prima autem Azymorum accesserunt discipuli ad Iesum dicentes: “ Ubi vis paremus tibi comedere Pascha? ”. 18 Ille autem dixit: “ Ite in civitatem ad quendam et dicite ei: “Magister dicit: Tempus meum prope est; apud te facio Pascha cum discipulis meis” ”. 19 Et fecerunt discipuli, sicut constituit illis Iesus, et paraverunt Pascha. 20 Vespere autem facto, discumbebat cum Duodecim.

12 Et primo die Azymorum, quando Pascha immolabant, dicunt ei discipuli eius: “ Quo vis eamus et paremus, ut manduces Pascha? ”. 13 Et mittit duos ex discipulis suis et dicit eis: “ Ite in civitatem, et occurret vobis homo lagoenam aquae baiulans; sequimini eum 14 et, quocumque introierit, dicite domino domus: “Magister dicit: Ubi est refectio mea, ubi Pascha cum discipulis meis manducem?”. 15 Et ipse vobis demonstrabit cenaculum grande stratum paratum; et illic parate nobis ”. 16 Et abierunt discipuli et venerunt in civitatem et invenerunt, sicut dixerat illis, et paraverunt Pascha. 17 Et vespere facto, venit cum Duodecim.

7 Venit autem dies Azymorum, in qua necesse erat occidi Pascha. 8 Et misit Petrum et Ioannem dicens: “ Euntes parate nobis Pascha, ut manducemus ”. 9 At illi dixerunt ei: “Ubi vis paremus? ”. 10 Et dixit ad eos: “ Ecce, introeuntibus vobis in civitatem, occurret vobis homo amphoram aquae portans; sequimini eum in domum, in quam intrat. 11 Et dicetis patri familias domus: “Dicit tibi Magister: Ubi est deversorium, ubi Pascha cum discipulis meis manducem?”. 12 Ipse vobis ostendet cenaculum magnum stratum; ibi parate ”. 13 Euntes autem invenerunt, sicut dixit illis, et paraverunt Pascha. 14 Et cum facta esset hora, discubuit, et apostoli cum eo.

1

mail   print   facebook   twitter